Latin
Book 3
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.43
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde apud nos nec ille, quem dixit a nobis propter Sodomitarum crimen abiectum et in locum eius alterum constitutum et rursus ipsi nostro collegio redditum nesciens quid loquatur, nec ille, quem apud uos paenitentem fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi siue possint siue non possint, aliquid praeiudicant ecclesiae dei, quae per omnes gentes diffunditur et crescit in mundo usque ad messem. in qua si uere mali sunt quos accusatis, non iam in illa, sed in paleis eius sunt, si autem boni sunt, cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi uelut aurum probantur uobis paleae similitudine ardentibus, alienis tamen peccatis non maculatur ecclesia, quae secundum fidelissimas prophetias toto terrarum orbe dilatata finem saeculi tamquam litus expectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter. ,nec propterea tamen ecclesiastica disciplina neglegitur a constantibus et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi, ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione defendi. extant innumerabilia documenta in eis, qui uel episcopi uel alterius huiuscemodi gradus clerici fuerunt et nunc degradati uel pudore in alias terras abierunt uel ad uos ipsos aut ad alias haereses transierunt uel in suis regionibus noti sunt. quorum tanta est multitudo dispersa per terras, ut, si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam uanamque sententiam, qua dicendum nobis putaret: nemo uestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur.