Latin
Book 3
Augustine, Contra Litteras Petiliani 3.44
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim alios omittam diuersis terris habitantes —uix enim alicubi deest hoc genus hominum —,quo appareat iniquos praepositos ac ministros et in catholica ecclesia solere damnari, Mileuitanum Honorium de proximo potuit intueri. de Splendonio uero, quem diaconum in catholica damnatum et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cuius in Gallia damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit et quem postea idem Petilianus horrendas eius insidias expertus abiecit, de hoc ergo Splendonio quando non potuit com- 5 moneri, quemadmodum mali et in catholica degradentur? miror in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret, ubi ausus est dicere: nemo uestrum est innocens, ubi reus nemo damnatur. quamobrem permixti corporaliter, separati spiritaliter in catholica ecclesia mali, et quando humana condicione ignorantur et quando disciplinae consideratione damnantur, suas sarcinas portant, ac per hoc illi securi sunt, si eorum peccatis imitatione et consensione non communicant, quicumque per eos Christi baptismo baptizantur, quia et si per optimos baptizarentur, non nisi ab illo qui iustificat impium iustificarentur. credentibus quippe in eum qui iustificat impium deputatur fides ad iustitiam.