Latin
22.1 to 22.9
Augustine, Contra Mendacium 22.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Et sancto quidem Dauid iustius dici potuit, quod nec irasci debuerit, quamuis ingrato et reddenti mala pro bonis, sed etsi ut homini ira subrepsit, non utique tantum debuit praeualere, ut se facturum iuraret, quod aut saeuiendo faceret aut peierando non faceret; illi autem inter Sodomitarum libidinosas insanias constituto quia auderet dicere: etiamsi tui hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate uiolentissima conpulisti, ab inpudicis apprehensi et oppressi muliebria patiantur, nihil timeas, nihil cures, non expauescas, non horrescas, non contremescas? quis haec uel illorum sceleratorum socius hospiti pio dicere auderet? sed plane rectissime diceretur: age quidquid potes, ne fiat, quod merito times, sed non te timor iste conpellat, ut facias, quod in se filiae tuae fieri si uoluerint, facient cum Sodomitis te auctore nequitiam; si autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore uiolentiam. noli facere magnum scelus tuum, dum maius horrescis alienum: quantumlibet enim distet inter tuum et alienum, hoc erit tuum, illud alienum. nisi forte pro defensione huius uiri in eas se q'Q.ispiam coartet angustias, ut dicat: quoniam accipere quam facere praestat iniuriam, hospites autem illi non erant utique facturi iniuriam, sed passuri, maluit uir iustus filias suas iniuriam pati quam hospites suos eo iure, quo filiarum dominus erat et nouerat non eas peccare, si id fieret, quia peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio sustinerent. denique non se ipsae stuprandas quamuis pro masculis feminas pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas faceret non perpessio libidinis alienae, sed suae consensio uoluntatis. nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur, quibus hospites non prodebat, quamuis minus mali esset, quod in uno, quam si fieret in duobus, sed quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi praeualuisset corporis uiribus, tamen non consentientem non maculasset alienus.