Latin
22.10 to 22.14
Augustine, Contra Mendacium 22.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
in filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, quia non eas peccare si opprimerentur inuitae, sed peccantes ferre faciebat: tamquam si ab inprobis ut sui serui caederentur offerret, ne hospites eius paterentur caedis iniuriam. de qua re non disputabo, quia longum est, utrum uel dominus iure suae potestatis recte sic utatur in seruo, ut seruum suum caedi faciat innocentem, ne amicus eius etiam ipse innocens in domo eius a uiolentis inprobis uapulet. sed certe Dauid nullo modo recte dicitur iurare debuisse se esse facturum, quod postea cerneret se facere non debere. unde constat, quod non omnia, quae a sanctis uel iustis uiris legimus facta, transferre debemus in mores, sed etiam hinc discere, quam late pateat et ad quos usque perueniat, quod apostolus ait: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. praeoccupationes enim sunt istae, in quibus delinquitur, dum, quid faciendum sit, aut ad horam non uidetur aut et qui uiderit uincitur, ut scilicet fiat peccatum, cum uel latet ueritas uel conpellit infirmitas.