Latin
33
Augustine, Contra Mendacium 33
Unproofread scanNot analysed yet
Restat itaque, ut intellegamus illis mulieribus, uel in Aegypto uel in Iericho, pro humanitate et misericordia redditam fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem et ipsa aeternum aliquid etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. utrum autem sit aliquando uel pro cuiusquam salute mentiendum, cum quaestio sit, in qua dissoluenda etiam doctissimi fatigantur, ualde illarum muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus adsuetarum excedebat modum. itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum, quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis non huius saeculi, sed futuri, dei patientia sustinebat, qui tamen eis pro humana benignitate, quam famulis eius inpenderant, quamuis caeleste aliquid significantia praemia terrena reddebat. et Raab quidem ex Iericho liberata in dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad aeterna et inmortalia munera peruenire, quae nullo sunt quaerenda mendacio. Tunc tamen, quando illud opus bonum et pro suae uitae condicione laudabile Israhelitis exploratoribus praestitit, nondum erat talis, ut ab ea exigeretur: sit in ore uestro est est, non non. obstetrices autem illae quamuis Hebraeae si secundum carnem tantummodo sapuerunt, quid aut quantum est quod eis profuit remuneratio temporalis, quia fecerunt sibi domos, nisi proficiendo pertinuerunt ad eam domum, de qua deo cantatur: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te? multum autem fatendum est propinquare iustitiae et quamuis re ipsa nondum, iam tamen spe atque indole animum esse laudandum, qui numquam nisi hac intentione mentitur, qua uult prodesse alicui, nocere autem nemini. sed nos cum quaerimus, sitne boni hominis aliquando mentiri, non de homine quaerimus adhuc ad Aegyptum uel ad Iericho uel ad Babyloniam pertinente uel adhuc ad ipsam Hierusalem terrenam, quae seruit cum filiis suis, sed de ciue illius ciuitatis, quae sursum est libera mater nostra aeterna in caelis. et respondetur quaerentibus nobis: omne mendacium non est ex ueritate. filii autem illius ciuitatis filii sunt utique ueritatis; eius ciuitatis filii sunt, de quibus scriptum est in ore eorum non inuentum esse mendacium; eius ciuitatis est filius, de quo item scriptum est: uerbum suscipiens filius a perditione longe aberit; exc. ipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex eius ore procedit. his filiis supernae Hierusalem et sanctae ciuitatis aeternae si quando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscunt humiliter ueniam, non inde quaerunt insuper gloriam.