Latin
34.1 to 34.22
Augustine, Contra Mendacium 34.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicet aliquis: ergone obstetrices illae atque Raab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent nolendo mentiri? immo uero illae mulieres Hebraeae, si essent tales, de qualibus quaerimus, utrum sit eis aliquando mentiendum, nec aliquid falsi dicerent et foeda ministeria de paruulis occidendis liberrime recusarent. sed, inquies, ipsae morerentur. at uide, quid sequatur. morerentur enim caelestis habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus illae quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt; morerentur futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae pro innocentissima ueritate. quid illa in Iericho? numquid hoc posset? nonne si quaerentes ciues mentiendo non falleret, uerum dicendo latentes hospites proderet? an posset interrogantibus dicere: scio ubi sint, sed deum timeo, non eos prodo? posset hoc quidem dicere, si iam esset uera Israhelitis, in qua dolus non esset: quod futura erat per misericordiam dei transiens ad ciuitatem dei. uerum illi hoc audito, inquies, illam perimerent, domum scrutarentur. sed numquid consequens erat, ut illos etiam quos diligenter occultauerat inuenirent? prospexerat enim cautissima mulier et ibi eos posuerat, ubi latere potuissent, etiamsi ei mentienti creditum non fuisset. ita et illa, si tamen a suis ciuibus esset occisa pro misericordiae opere, uitam istam faeneam pretiosa in conspectu domini morte finisset, et erga illos eius beneficium inane non fuisset. sed, inquies, quid? si et ad illum locum, ubi eos occultauerat, hi, a quibus quaerebantur, perscrutando omnia peruenissent? isto modo dici potest: quid? si mulieri uilissimae atque turpissimae non solum mentienti, uerum etiam peieranti credere noluissent? nempe etiam sic consecutura fuerant, quae timendo mentita est. et ubi ponimus uoluntatem ac potestatem dei? an forte non poterat et illam nec ciuibus suis mentientem nec homines dei prodentem et illos suos ab omni pernicie custodire?