Latin
4.1 to 4.15
Augustine, Contra Mendacium 4.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia uniuersaliter odisse debemus. nullum est enim mendacium, quod non sit contrarium ueritati. nam sicut lux et tenebrae, pietas et inpietas, iustitia et iniquitas, peccatum et recte factum, sanitas et inbecilitas, uita et mors, ita inter se sunt ueritas mendaciumque contraria. unde quanto amanus istam. tanto illud odisse debemus. uerumtamen sunt quaedam mendacia, quae credere nihil obsit, quamuis etiam tali mentiendi genere fallere uoluisse mentienti sit noxium, non credenti. tamquam si frater ille seruus dei Fronto in his, quae tibi indicauit —quod absit —aliqua mentiretur, sibi nocuisset profecto, non tibi, quamuis tu omnia credidisses sine tua iniquitate narranti, quoniam siue illa ita gesta sint sine non ita, non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula ueritatis et doctrina salutis aeternae iudicetur esse culpandus. si autem hoc quisque mentiatur, quod si quis crediderit aduersus doctrinam Christi haereticus erit, tanto est nocentior mentiens, quanto miserior credens. uide ergo, quale sit, si aduersus doctrinam Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, ut inimicos eiusdem doctrinae capiamus, quos ad ueritatem, dum nos ab ea recedimus, adducamus, immo uero cum mendaces mentiendo capimus, mendacia peiora doceamus. aliud est enim quod dicunt, quando mentiuntur, aliud quando falluntur. nam cum haeresim suam docent, ea dicunt, in quibus falluntur; quando autem se dicunt sentire, quod non sentiunt, uel non sentire quod sentiunt, ea dicunt, in quibus mentiuntur. quod eis quisquis credit, etsi eos non inuenit, ipse non perit. a regula quippe catholica non recedit, qui haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem catholicum credit. ac per hoc non est ei perniciosum, quia in hominis mente, de qua latente non potest iudicare, non in dei fallitur fide, quam debet insitam custodire.