Latin
4.16 to 4.23
Augustine, Contra Mendacium 4.16-23
Unproofread scanNot analysed yet
porro autem, quando haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando ueritatem, erit particeps ut erroris ita damnationis illorum. sic fit, ut, cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat, nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inueniatur quicumque perierat; quando uero, cum sint Priscillianistae, ut sua uenena non prodant, nostros se esse mentiuntur, quisquis nostrum eis credit etiam illis latentibus ipse catholicus perseuerat; nos contra ut ad eorum perueniamus indaginem, si Priscillianistas nos esse mentimur, quia eorum tamquam nostra sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, ant confirmabitur apud eos aut transferetur ad eos interim statim. quid autem hora superuentura pariat, utrum inde postea liberentur uera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis, et utrum audire uelint docentem, quem sic experti sunt mentientem, quis nouerit certum? quia hoc esse ignoret incertum? ex quo colligitur perniciosius aut, ut mitius loquar, periculosius mentiri catholicos, ut haereticos capiant, quam mentiuntur haeretici, ut catholicos lateant, quoniam quisquis credit catholicis mentiendo temptantibus, aut efficitur aut confirmatur haereticus, quisquis autem credit haereticis mentiendo sese occultantibus, non desinit esse catholicus. quod ut fiat planius, aliqua exempli gratia proponamus et ex eis potissimum scriptis, quae mihi legenda misisti.