Latin
5
Augustine, Contra Mendacium 5
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce constituamus ante oculos callidum exploratorem accedere ad eum, quem Priscillianistam esse praesenserit, et Dictinii episcopi uel cogniti uitam uel incogniti famam laudare mendaciter; est hoc tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse catholicus atque ex illo errore correctus. deinde Priscillianum —hoc enim sequitur in arte mentiendi —uenerabiliter commemoraturus est, hominem inpium et detestabilem et pro suis nefariis sceleribus criminibusque damnatum. in qua eius uenerabili commemoratione si forte ille, cui retia tenduntur huius modi, firmus Priscillianista non fuerat, hac eius praedicatione firmabitur. cum autem ad cetera explorantis sermo processerit et dicentis misereri se eorum, quos tantis errorum tenebris tenebrarum auctor inuoluerit, ut honorem animae suae et claritatem diuinae prosapiae non agnoscant, tum deinde Dictinii librum, cuius nomen est Libra, eo quod petractatis duodecim quaestionibus uelut unciis explicatur, tantis extulerit laudibus, ut talem Libram, qua horrendae blasphemiae continentur, multis librarum auri milibus pretiosiorem esse testetur, nempe haec astutia mentientis animam credentis interficit aut iam interfectam in eadem morte demergit ac deprimit. sed, inquies, postea liberabitur. quid? si non fiat, siue aliquo interueniente inpedimento, ne coepta conpleantur, siue obstinatione mentis haereticae rursus eadem negantis, etiamsi aliqua iam coeperat confiteri? praesertim quia, si cognouerit se ab alieno fuisse temptatum, eo ipso audacius illa, quae sentit, studebit occultare mendacio, quando id inculpate fieri multo certius didicerit etiam ipsius sui temptatoris exemplo. hoc quippe in homine, quod ueritatem tegendam putat esse mentiendo, qua tandem fronte culpabimus et damnare audebimus, quod docemus? .