Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.1010
Not analysed yet
IUL. Laudat etiam potentem hominem, quod nostris petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio iudices vociferabamur, ut ea quae subreptionibus acta constabat, emendarentur potius, quam punirentur examine, mole suae dignitatis obstiterit, nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare. Quod utrum ille ad quem scribitur, tam nequiter fecerit, quam testatur ista laudatio, ipse viderit. Nos tamen in quantum de eo melius aestimaverimus, nominis illius commemoratio opusculo meo honorifice inserta patefecit. Verum liber ille de patrono suo falsa fortasse contineat. Porro fideliter quid scriptor eius cupiat ostendit; videlicet, ut contra rationem, contra fidem, contra omnem morum et dogmatum sanctitatem, vi fera et caeca impotentia dimicetur. AUG. Absit a christianis potestatibus terrenae reipublicae, ut de antiqua catholica fide dubitent, et ob hoc oppugnatoribus eius locum et tempus examinis praebeant; ac non potius in ea certi atque fundati, talibus, quales vos estis, inimicis eius disciplinam coercitionis imponant. Quod enim propter Donatistas factum est, eorum violentissimae turbae fieri coegerunt, ignorantes quid ante sit gestum, quod eis fuerat ostendendum; quales vos turbas Deus avertat ut habeatis; Deo tamen propitio non habetis. Foeda conscientia Aug.