Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.9
Not analysed yet
IUL. Primus igitur eius liber, qui ante hunc solus est editus, novos nos esse haereticos criminatur 9 ; quia repugnemus opinioni, quae dealbati instar sepulcri, quod secundum Evangelii sententiam, mundo extrinsecus colore vestitum, spurcitia est et iniquitate confertum 10 ,sub laude Baptismatis eructat Manichaeorum sordes ac naturale peccatum, ut Ecclesiae catholicae pura hactenus Sacramenta contaminet. AUG. Novos haereticos vos antiqua catholica fides, quam modo oppugnare coepistis, a praeclarissimis, qui fuerunt ante nos, doctoribus praedicata demonstrat. Non autem omnibus respondendum est conviciis potius quam accusationibus tuis, quae non in me, sed etiam in Ambrosium, Hilarium, Gregorium, Cyprianum, aliosque praedicatissimos Ecclesiae doctores, fronte impudentissima et lingua procacissima iacularis. Suspiciones contra Valerium.