Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.12
Not analysed yet
IUL. Priori ergo operi quattuor libellis ea, quam suppeditavit veritas, facultate respondi; praefatus sane praeteriturum me, quae et pro dogmate illius nihil habere ponderis apparebat, et me possent arguere multiloquii, si fuissem imbecilla quaeque et inania persecutus. Quamquam, si hanc regulam, ut decuit, servare licuisset, id est ut nec oppugnationem ex professione inepta mererentur, pene omnia eius inventa publico fuerant spernenda silentio. Sed quoniam, rebus in peiorem partem properantibus (quod mundi fini suo incumbentis indicium est), in Ecclesia quoque Dei adepta est stultitia et turpitudo dominatum; pro Christo legatione fungimur 11 ,et pro virili portione quantum valemus opis, ad defensionem catholicae religionis afferimus; nec piget mandare litteris remedia, quae contra errorum venena conficimus. aug. Stultitia et turpitudo vos peperit; sed si in Ecclesia dominatum adepta esset, ibi vos utique tenuisset. Provocatio ad lectores.