Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.13
Not analysed yet
IUL. Testatus utique, ut dixi, fueram, nec contra omnes me species defendendae traducis in primo disserturum opere, nec cuncta, quae ille liber tenebat, replicaturum; sed cum his conflicturum, in quibus summam et vim sui dogmatis collocasset. Hoc autem me spopondisse fideliter, quicumque vel obliquus sit, tantum diligens utriusque operis lector, agnoscet. Ego autem conscientiae honestate securus inimicum nostrum et adhortor, et stimulo, ut si aliquod a se prolatum, a me praetermissum aestimat argumentum, quod cuiuspiam momenti vel ipse iudicet, in medium proferat, et me timoris dolique convincat. AUG. Non credo quod ea quae praetermisisti, nullius momenti esse putaveris; quamvis et si hoc te putasse concedam; non tamen ita esse, catholicus et intellegens, si et unum illum meum et tuos quattuor habuerit, diligentiamque adhibuerit, lector inveniet. Nihil a me impletum est aliter quam promissum.