Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.14
Not analysed yet
IUL. Scripturarum sane testimonia quaedam latius exposui, quaedam brevius; quia me plene id secuturo opere facturum spopondi. Nihil itaque ibi de omnibus Augustini argumentis et propositionibus non explosum remansit, nihil a me impletum est aliter quam promissum; multa in inventis eius falsa, multa stolida, sacrilega multa convici. AUG. Hoc quidem dicis, sed tu dicis; qui autem legit et intellegit, si non Pelagianus est, non hoc dicit. Nulla arrogantia.