Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.24
Not analysed yet
IUL. Hoc semper fuit maximum inter Manichaeos Catholicosque discrimen, et limes quidam latissimus, quo a se mutuo piorum et impiorum dogmata separantur, immo magna moles sententias nostras quasi coeli a terra profunditate disiungens, quod nos omne peccatum voluntati malae, illi vero malae conscribunt naturae; qui cum diversos sequuntur errores, sed velut de capite fontis istius effluentes consequenter ad sacrilegia flagitiaque perveniunt; sicut Catholici e regione, a bono inchoantes exordio, bonis aucti processibus, ad religionis summam, quam ratio munit et pietas, pervehuntur. Tu igitur malum naturale conatus asserere profano quidem voto, sed inefficaci intentione usurpasti Apostoli testimonium, quem hac eadem perscriptione ostendo nihil tale sensisse, quale tu persuadere conaris, quod repugnantibus modis et illum catholicum confiteris, et dicta eius Manichaeo aestimas suffragari. AUG. Quos doctores catholicos Manichaeo asseras suffragari, qui in verbis apostolicis intellexerunt trahere parvulos originale peccatum, nec vestro more insano velut sanam laudare naturam, sed ei sanandae adhibuerunt medicinam potius christianam, si christiano corde cogitares, erubesceres, contremisceres, obmutesceres. Omnes haereses, inventa sua Scripturis communiunt.