Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.25
Not analysed yet
IUL. Numquid non idem, Adimantus et Faustus (quem in libris Confessionis tuae preaceptorem tuum loqueris 21 ),haeresiarchae sui traditione fecerunt, obscuriores quasque vel de Evangelio, vel de Apostolorum Epistolis sententias rapientes et corro ntes, ut profanum dogma nominum auctoritate tuerentur? Quamquam quid dico de Manichaeis? Omnes prorsus haereses inventa sua, quibus a pietate et fide exorbitaverunt, Scripturarum elocutionibus sententiisque communiunt. AUG. Illi obscuras sententias in suum dogma convertere; vos apertas ipso vestro dogmate obscurare conamini. Quid enim apertius quam quod ait Apostolus: Peccatum in hunc mundum per unum hominem intrasse, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse 22 ? Quod si probare idem cogeretur Apostolus, ipsam generis humani miseriam testem daret, quae incipit a vagitibus parvulorum, et usque ad decrepitorum gemitus pervenit. Nullo enim modo sub cura omnipotentis et iusti eadem tam magna miseria naturae irrogaretur humanae, nisi in duobus hominibus tota de paradisi felicitate in hanc infelicitatem peccati merito pelleretur. Scripturae non probant errores.