Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.27
Not analysed yet
IUL. Exstinguatur itaque indisciplinatarum expositionum libido; nihil agere contra manifestam Dei iustitiam verba credantur; quae si eius personae sunt, quam venerari necesse est, defendantur explanationibus divinae congruentibus aequitati; sin autem non metuendo sunt auctore prolata, etiam ineliquata pellantur. Igitur nunc Dei iudicio disputatur, de quo scribitur : Deus fidelis, in quo non est iniquitas; iustus et sanctus Dominus Deus 23 . Et iterum: Iustus Dominus, et iustitiam dilexit, aequitatem vidit vultus eius 24 . Et iterum: Omnia iudicia tua aequitas 25 . Innumera sunt testimonia, quibus aequitas divina in sacris Voluminibus praedicatur; de qua nemo tamen vel Gentilium, vel haereticorum, praeter Manichaeos Traducianosque dubitavit. AUG. Ex hac aequitate grave iugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum 26 ; quod omnino esse asserit iniquum, qui negat originale peccatum. Deus esse nisi iustus non potest.