Latin
1.28 to 1.29
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.28-29
Not analysed yet
IUL. Ita enim omnibus generaliter, edocente natura, inculcatum est, Deum iustum esse, ut manifestum sit, Deum non esse quem constiterit iustum non esse. Potest igitur et homo iustus esse; Deus vero esse nisi iustus non potest. AUG. Tibi dic. Deus iustissime iudicat. IUL. Qui cum est hic unus verus cui credimus, et quem in Trinitate veneramur, dubio procul in omnes iudicii est ratione iustissimus. AUG. Tibi dic: et ostende iustum esse, ut cum tam manifesta miseria, vel ad tam manifestam miseriam nascatur, a quo peccatum originale non trahitur. Sine aequitate Divinitas tota vilesceret.