Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.30
Not analysed yet
IUL. De huius itaque legibus ita probari et vindicari non potest, quod esse constat iniustum, ut si hoc fieri posset, illius divinitas tota vilesceret. Ab eo igitur probabitur de Scripturis sanctis iniustitiae dogma firmari, a quo approbari quiverit Trinitatem, cui credimus, divinitatis gloria posse privari. AUG. Verum dicis: sed vobis dicite, qui gloriam Christo, qua parvulos sanat, molimini auferre. Non conciliantur Deus et peccatum naturale.