Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.35
Not analysed yet
IUL. Creatoris his igitur et creaturae ratio vertitur, id est Dei et hominis; iudicat ille, iudicatur iste; itaque iustitiae et culpae quae sit natura, videatur. Iustitia est, et ut ab eruditis definiri solet, et ut nos intellegere possumus, virtus (si per Stoicos liceat alteri alteram praeferre) virtutum omnium maxima, fungens diligenter officio ad restituendum sua unicuique sine fraude, sine gratia. AUG. Dic ergo qua iustitia retributum sit parvulis grave iugum tam magnae manifestaeque miseriae; dic qua iustitia ille parvulus adoptetur in Baptismo, ille sine hac adoptione moriatur; cur non sit ambobus honor iste communis, aut ab isto honore alienatio, cum sit ambobus seu bona seu mala causa communis. Non dicis, quia nec Dei gratiam, nec Dei iustitiam homo magis Pelagianus quam Christianus sapis. Vera virtus est quae quadrua iugalitate perficitur.