Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.36
Not analysed yet
IUL. Quod si eam maximam dici Zeno non siverit, qui tantam virtutum copulam unitatemque confirmat, ut ubi fuerit una, omnes dicat adesse virtutes et, ubi una non fuerit, omnes deesse; atque illam veram esse virtutem, quae hac quadrua iugalitate perficitur; tunc quoque nobis plurimum praebebit auxilii, cum docuerit, nec prudentiam, nec fortitudinem, nec temperantiam posse sine iustitia contineri; secundum quam veritatem et Ecclesiastes pronuntiat: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet 29 . AUG. Audi eumdem Ecclesiasten dicentem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas; quae abundantia hominis in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole 30 etc. ? Et dic mihi, quare homo etiam vanitati similis factus est 31 ,qui factus fuerat similis veritati. An hinc excipis parvulos, quos videmus crescendo et, si bene erudiantur, proficiendo, tam magnam minuere, cum qua nati sunt, vanitatem; nec ea tota carere, nisi omnes dies vanitatis velut umbra transierint 32 ? Deus est origo iustitiae.