Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.38
Not analysed yet
IUL. Differentiam vero eius non absurde intellegere possumus, variam pro opportunitate temporum dispensationem. Verbi gratia, hostiae de pecoribus in Vetere Testamento fuerant imperatae. Id tunc implere pertinebat ad reverentiam iussionis; nunc vero indicta eorum dissimulatio ita servit iustitiae praecipienti, ut tunc oblatio serviebat. Modus vero eius est vel status, quod nec cuiquam amplius quam vires patiuntur indicit, vel quod misericordiam non retundit. Qualitas autem eius intellegitur, per quam piis mentibus sapit dulciter. Est igitur procul dubio iustitia, sine qua deitas non est; quae si non esset, Deus non esset; est autem Deus, est itaque sine ambiguitate iustitia. Non est autem aliud quam virtus omnia continens, et restituens suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Consistit autem maxime in divinitatis profundo. AUG. Definisti esse iustitiam virtutem omnia continentem, et restituentem suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Proinde videmus eam sine fraude restituisse denarium eis, qui per totum diem in opere vineae laboraverant; hoc enim placuerat, hoc convenerat, ad hanc mercedem se fuisse conductos negare non poterant 34 . Sed dic mihi, quaeso te, quomodo eis sine gratia tantumdem dedit, qui una hora in illo opere fuerunt? An amiserat fortasse iustitiam? Cohibe itaque te potius. Neminem quippe fraudat divina iustitia, sed multa donat non merentibus gratia. Cur autem huic sic, illi autem sic, aspice quod secutus adiungis. Verissime quippe dicis, eam consistere maxime in divinitatis profundo. In hoc profundo est, quod neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 35 . In hoc profundo est, quod ille parvulus in honorem adoptatur per regenerationis lavacrum, ille in contumelia relinquitur, non admittendus ad Regnum; cum amborum in neutram partem sit meritum per voluntatis arbitrium. Clementia pars magna est iustitiae.