Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.39
Not analysed yet
IUL. Testimonium vero, ut ab auctore suo, ita etiam vel a probis, vel a improbis meretur, quod et illos iure provexerit, et istos iure damnaverit. Cum vero per se nec boni quidquam nec mali merentibus misericordiam liberalem esse permittit, nihil sentit iniuriae; quia et hoc ipsum, ut sit clemens operi suo Deus, cum in severitatem non cogitur, pars magna iustitiae est. AUG. Saltem misericordiae nomen attende, et unde dicta sit, respice. Quid igitur opus est misericordia, ubi nulla est miseria? Miseriam porro in parvulis si nullam esse dicitis, eis misericordiam praebendam negatis; si ullam esse dicitis, malum meritum ostenditis. Neque enim sub Deo iusto miser esse quisquam, nisi mereatur, potest. Ecce duo parvuli iacent: unus eorum baptizatus, alter non baptizatus exspirat; cui eorum dicis Deum fuisse clementem? Si uni, ostende alterius malum meritum, qui negas esse originale peccatum; si ambobus, ostende baptizati ullum bonum meritum, qui negas gratiam, ubi nulla est acceptio personarum; et dic, si potes, cur ambos adoptare noluerit, qui certe ambos ad imaginem suam condidit. An ita iustus est, ut non sit omnipotens, si voluit et non potuit? Ubi certe illorum nullus noluit, ne impedimentum potestatis divinae referatis ad meritum voluntatis humanae; hic certe nulli eorum dicere potest Deus: Volui, et noluisti. Aut si propterea non vult infans, quia plorat cum baptizatur, ambo ergo relinquantur, ambo enim nolunt; et tamen unus assumitur et alter relinquitur, quia magna est gratia Dei, et verax iustitia Dei. Sed quare ille potius quam ille: Inscrutabilia sunt iudicia Dei 36 . Iustitia et gratia.