Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.41
Not analysed yet
IUL. His igitur iustitiae, quas praemisimus, divisionibus explicatis, discutiamus quae sit definitio peccati. Equidem affatim mihi tam philosophantium quam eorum qui catholici fuerunt, quod quaerimus, scripta suppeditant; sed vereor ne refrageris et, si philosophorum ego senatum advocavero, tu continuo sellularios opifices omneque in nos vulgus accendas. AUG. Contumeliosus es in infirma mundi, quae Deus elegit ut confunderet fortia 37 . Denique ipsi confundunt eos qui confidunt in virtute sua 38 . Ubi quid dicam: Vos estis? Prorsus me tacente apparetis, cum vos non tacetis. Aut mendax aut temerarius.