Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.42
Not analysed yet
IUL. Vociferans cum feminis, cunctisque ca nibus et tribunis, quibus octoginta aut amplius equos tota Africa saginatos collega tuus nuper adduxit Alypius. AUG. Aut calumniaris, aut nescis quid loquaris; et ideo, aut mendax, aut temerarius, ista loqueris. Quid te autem nequius, si haec ipse finxisti? Quid stolidius, si fingentibus credidisti? Iam vero quod etiam scribere ausus es, neque veritus ne ad ea loca libri pervenirent tui, quae terra marique transeuntem seu venientem collegam meum Alypium susceperunt, ubi legi apertissime tua falsiloquia sine tua irrisione vel potius detestatione non possunt; cui, non dico impudentiae, sed dementiae comparatur? Docentes originale peccatum tu despicis.