Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.44
Not analysed yet
IUL. Quid ergo? Acquiescam prorsus tibi, faciamque in hoc loco iacturam omnium, quorum adminiculo uti possem, contentusque ero definitione, quae ad indicium bonae naturae post Manichaeorum secretum de ore tuae honestatis effugit. In eo igitur libro cui titulus est, vel De duabus animabus ,vel Contra duas animas ,ita loqueris: Exspecta, sine prius peccatum definiamus. Peccatum est voluntas admittendi vel retinendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quamquam si liberum non est ,nec voluntas dici potest; sed malui grossius, quam scrupulosius definire 40 . AUG. Hic peccatum definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. De hoc quippe agendum fuit, quando mali origo quaerebatur, quale commissum est a primo homine ante omne hominis malum. Sed tu aut non potes intellegere, aut non vis. Aurum est definitio Aug.