Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.45
Not analysed yet
IUL. O lucens aurum in stercore! Quid verius, quid plenius dici a quoquam vel orthodoxo potuisset? Peccatum est ,inquis, voluntas admittendi vel retinendi quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere 41 . Ostendit hoc Ecclesiasticus : Deus ,inquit, fecit hominem, et dimisit eum in manibus consilii sui; posuit ante eum vitam et mortem, aquam et ignem; quod placuerit ei, dabitur illi 42 . Et per Isaiam Deus: Si volueritis ,inquit, et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis. Si nolueritis, nec audieritis, gladius vos comedet 43 . Et Apo olus: Resipiscite iuste ,et nolite peccare 44 ; atque iterum: Nolite errare; Deus non irridetur; quae enim seminaverit homo, illa et metet 45 . AUG. Haec testimonia propter illam voluntatem dicta sunt, in qua quisque id quod vult agit; ut si non habetur, ab eo poscatur qui in nobis operatur et velle 46 ; si autem habetur, fiant opera iustitiae, et ei, qui illam operatus est, agantur gratiae. Dextera et sinistra.