Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.60
Not analysed yet
IUL. Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis vel assensionis; hoc mihi hominum genus, quod vel leviter sapit, sine dubitatione consentit. Tu autem concedis nihil fuisse in parvulis propriae voluntatis; non ego, sed ratio concludit: nihil igitur in eis esse peccati. Nequaquam ergo propter hoc ad Ecclesiam deferuntur, ut infamentur, immo ut infament Deum: sed deferuntur, ut laudent Deum, quem et bonorum naturalium et donorum spiritalium protestantur auctorem. AUG. Non infamantur, cum exsufflantur, sed eruuntur de potestate tenebrarum; nec infamant Deum, sed quo creatore nati sunt, hoc indigent salvatore; et ideo renascendo, ex Adam transferuntur ad Christum. Ubi autem dixisti: Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis ,plenius verum diceres, si adderes: Vel contagionis. Quod innascitur perseverat.