Latin
Book 1
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 1.61
Not analysed yet
IUL. Originale autem peccatum, si generatione primae nativitatis attrahitur, nuptias quidem a Deo institutas damnare potest, ceterum auferri a parvulis non potest; quoniam quod innascitur, usque ad finem eius, cui a principiorum causis inhaeserit, perseverat. AUG. Nec nuptias damnat, quia non ipsae sunt causa eius; et aufertur ab Omnipotente illo, qui et homo nasci potuit sine illo. Omnia sunt consequenter dicta.