Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_003_003
Not analysed yet
Iul. Ita cum prudentibus parum licet, vilibus autem quod libet etiam licet seditionum decreto exclusa est de Ecclesiis censura virtutum; nobisque hoc apud homines vulgi officit, quod accessio erroris esse renuimus; vulgi, inquam, qui sententiae meritum de prosperitatibus ponderans, eam veriorem aestimat quam pluribus placere conspexerit. Aug. Numquid Manichaeus pluribus placet? Nonne sicut parricidae, et pauci, et pessimi sunt? Nolite ergo de paucitate gloriari et, quod est vanius, dicere, quod pluribus placeat dogma nostrum, et obicere nobis detestabilium dogma paucorum. Non dicuntur nostra subtiliter.