Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_004_004
Not analysed yet
Iul. Quodque ait, in Epicurum Tullius, manifesto argumento non dici illa subtiliter, quod cuiuscemodi homines passim sibi ea profitentur placere 4 . Id isti, sicut omnia, more perverso, ad sapientiae putant testimonium pertinere. Aug. Sed Tullium vicit atque convicit in hac sententia ille qui dicit: Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi 5 . Quos tu quaeris, non veraciter docere, sed subtiliter fallere aliquos eorum, et vestrae addere paucitati, subtilitatem paucorum philosophorum saecularium praedicando, et nos reprehendendo quod non dicantur nostra subtiliter, et ideo cuiuscemodi homines passim sibi ea profiteantur placere. Me tamen aliquoties dixisti, nihil magis agere, quam ut non intellegar; quomodo ergo id quod defendo, multitudini placet, nisi quia multitudo ista catholica est, cui merito vestra haeresis displicet? Animae castae.