Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_006_006
Not analysed yet
Iul. Delectat prorsus et penitus afficit, causari imbecillitatem naturae, dicere carnem congenitis obnoxiam esse peccatis, nec in voluntate hominis emendationis effectum locare, sed studiorum crimina officia vocare membrorum; catholicam hanc fidem esse, ut liberum confiteatur arbitrium, sed per quod homo malum facere cogatur, bonum velle non possit. Aug. Quid nobis irasceris, qui emendationis effectum tanto certius appetimus, quanto fidelius eum a Domino petimus? Frustra inflatam linguam voce superbiente dilatas; nolumus prorsus, nolumus eis annumerari qui confidunt in virtute sua 6 . Anima nostra Deo sitit 7 ,cui dicit: Diligam te, Domine, virtus mea 8 . Potest enim homo bonum velle; sed praeparatur voluntas a Domino 9 ; in malum vero libens vergit vitiata, propter quod est sananda natura. Sine gratia Dei non potest homo liberari a malo.