Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_005_005
Not analysed yet
Iul. Delectat enim prorsus subantes animas infamare, quidquid umquam et usquam sanctorum fuit, ne clarorum operum castigentur exemplis. Aug. Subantes ergo animae post te potius currunt, qui libidinem laudas; nam castae animae vituperando arguunt, quod expugnando laudantur. Quid delectat animas libidinosas.