Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_012_012
Not analysed yet
Iul. Hac igitur fidei consolatione gaudentes immineamus coepto operi, et disputationum promissa reddamus; non ambigentes hoc ipsum maximam esse praemii partem, quia in eius dogmatis arce constitimus, quod cum tam multorum livor, sed plurium error oppugnet; tamen ita supra casus evasit ancipites, ut invincibilis cluat possessione victoriae. Aug. Ipse tibi das palmam contra tot antistites Dei, qui ante nos, ea quae oppugnas, in Ecclesia Christi didicerunt, atque docuerunt, bibentes et ministrantes de fontibus Israel 14 . Hoc ergo quod facis, non est victoriae possessione cluere, sed in odiosae arrogantiae cloacam deformiter fluere. Cluere quippe, pollere est; quomodo autem potes victoriae possessione pollere, qui conaris catholica dogmata, antiqua et invicta polluere? Falsa loqueris.