Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_013_013
Not analysed yet
Iul. Nam si, ut et superior sermo patefecit, et secuturus docebit, quidquid ratio est, quidquid eruditio, quidquid iustitia, quidquid pietas, quidquid testimoniorum sacrorum, huic quod tuemur dogmati suffragatur; nihil aliud inimici nostri toto adipiscuntur conatu, quam ut doctis quibusque impudentissimi, sanctis contumacissimi, in Deum profanissimi comprobentur. Aug. Sed falsa loqueris: nam neque ratio, neque sana eruditio, neque iustitia, neque pietas, neque sacra Testimonia vestro dogmati suffragantur; immo, haec omnia, sicut hi qui recte intellegunt iudicant, vestrum dogma subvertunt. Ratio quippe cernit vix ad aliquid veri se posse pervenire, tarditate impediente naturae; eruditio poenam laboris habet in eadem tarditate naturae; iustitia clamat non ad se pertinere, ut Adam filii gravi iugo premantur a die exitus de ventre matris suae 15 ,sine ullo merito peccatorum; pietas adversus hoc malum, divinum poscit auxilium; sacra Testimonia, ut hoc fiat, humanum admonent animum. Christianae potentiae laudamus officium.