Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_016_016
Not analysed yet
Iul. Verum imbecillum caecae opinionis patrocinium multiplicat peccata, non minuit. Hic igitur miserorum pruritus et sponte aegrescentium, nullum contra ipsam rationem valebit pondus afferre; sed quia nonnullis Scripturarum locis, et maxime apostoli Pauli sermonibus confirmari asserunt naturale peccatum, quorum expositionem in secundum volumen distuli, eiusque reddendae tempus est; breviter prius (ut fiat lector instructior), et quae sint acta, et quae sint agenda distinguam. Ostensum est ergo, nihil posse per sanctas Scripturas probari, quod iustitia non possit tueri; quia si in lege Dei est perfecta forma iustitiae, nihil per eam adversaria eius, id est, iniustitia sinitur virtutis acquirere; ac per hoc, quod ratio arguit, non potest auctoritas vindicare. Deinde probatum est, Deum nobis notum esse virtutibus; huius ergo iustitiam ut omnipotentiam confitendam; cuius si admittatur excidium, maiestas incipiet tota nutare; quia ita Deus iustus est, ut si probaretur iustus non esse, convinceretur Deus non esse; conclusumque est, nos Deum aequissimum in Trinitate venerari; et irrefutabiliter apparuit, non posse ab eo peccatum alienum parvulis imputari. Aug. Quare non fateris ab omnipotente iusto grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, sine ullo peccati merito non potuisse constitui? Definitio peccati.