Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_017_017
Not analysed yet
Iul. Sed ut de definitione iustitiae, ita etiam de peccati conditione dissertum est, quod peccatum apparuit nihil esse aliud quam malam voluntatem, cui esset liberum ab eo, quod prave appetiverat, abstinere. Aug. Hoc est omnino peccatum primi hominis, unde in homines mali origo descendit. Ei quippe valde liberum fuit, ab eo quod prave appetiverat abstinere; quia nondum erat vitium, quo caro concupisceret adversus spiritum; nondum dicebat: Non quod volo, ago 19 ; nondum positus in carne peccati ullum necessarium habebat auxilium de similitudine carnis peccati. Sine voluntate non est peccatum.