Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_019_019
Not analysed yet
Iul. Liberum autem arbitrium negari ab his, qui dicunt peccata esse naturalia, lucida est disputatione monstratum. Quod quidem Poenus, non suo sermone, ne minus ponderis haberet, sed Evangelii testimonio, quasi auctoratius, denegavit, quod nos exponendo, evangelicae reddidimus dignitati. Apostoli quoque Pauli testimonium laqueis calumniatoris exemimus, et bonorum vasorum figulum Deum no strum esse omnium conditorem, Propheta teste monstravimus. Aug. Illic tibi responsum est, et quantum aberraveris a veritate monstratum. Quid superest?