Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_020_020
Not analysed yet
Iul. His igitur maxime actis in primo libro, quorum unum aliquod abunde sufficit ad victoriam veritatis; ex abundanti quidem, superest tamen, ut Magistri Gentium, qua per unum hominem peccatum dixit intrasse in mundum 20 ,sententiam disputemus; et definitionibus, quas praemisimus, cum necesse fuerit, adiuvandi; et probaturi nihil rationem fuisse mentitam; sed iniustitiae esse crimen, aliorum studia aliorum ortibus imputare; hocque ipsum quod iniquum est, quamvis nemo hinc dubitare debuerit, tamen Deo displicere, et ab eodem prohiberi, testimoniis legis, vel in hoc libro, vel in sequenti docebimus. Ex quibus necessario conficitur, et nos rectissime defendere, neminem cum peccato nasci, et Deum reos non posse iudicare nascentes; ac per hoc, tam integrum esse liberum arbitrium, quam ante voluntatis propriae usum innoxiam in unoquoque naturam. Aug. Dic, videamus, quod de Apostoli testimonio dicturus es, tam inaniter, quam superiora dixisti. Pietati et rationi rebelles.