Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_021_021
Not analysed yet
Iul. Manichaeos autem et pietati et rationi rebelles, qui putent et ante tempus voluntatis esse peccatum, quod rerum natura non sinit; et Deum esse, quem argumentantur iniustum; et infamare sanctas Paginas, quarum monumentis probari allegant crimen divinitatis; quod cum ex tribus nihil queat ratione monstrari, id est, nec sine voluntate peccatum, nec in Deo iniquitas, nec in lege perversitas; soli illi stulti, impudentes et impii demonstrentur. Aug. Erubesce: non fuit Ambrosius Manichaeus, cum diceret hominem prius subire delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurire 21 ,sed nec ista delicta, nisi ex voluntate exstiterunt, unde originem trahunt; et ideo nec in Deo est iniquitas, qui propter hoc posuit nascentibus grave iugum; nec in lege perversitas, in qua hoc discitur esse verissimum; quod et ipsi videretis, nisi vos potius perversos oculos haberetis. Scripturae Sacrae semper tuentur honorem Dei.