Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_036_036
Not analysed yet
Iul. Abuti te imperitia faventium tibi, et delitescere sub ambiguitate verborum, quicumque ille fuerit operum nostrorum eruditus lector, intellegit. Reliquum vero vulgus, de quo Propheta loquitur ad Deum: Aestimasti homines sicut pisces maris 37 ; mutua praegressione decipitur, ac salutiferae discretionis ignarum, totum putat coniungi posse rebus, quod viderit vocibus esse sociatum. Quid vero sit consequens, quid repugnans, quibusque concessis quid lex inexpugnabilis et veneranda orationis cogat inferri, nisi doctissimus attentissimusque non iudicat. Aug. Adhuc circuis quaerendo dialecticos, et vitando ecclesiasticos iudices. Dic iam quomodo accipiendum sit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum ; melius videlicet hoc intellegens, quam ille qui dixit: Omnes in Adam moriuntur, quia "per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt "38 . Illius igitur culpa mors omnium est 39 . Et idem ipse alibi: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam et in illo omnes perierunt 40 . Ambrosius est ille, non quicumque de vulgo, cuius imperitam multitudinem non valentem de tuis disputationibus iudicare, nimis alta cervice et proterva fronte contemnis; Ambrosius est, inquam, cui nulla ex parte in ipsis litteris saecularibus, de quibus multum inflaris, aequaris; in ecclesiasticis vero quis ille sit, audi vel lege Pelagium doctorem tuum, et noli amare sensum a sensu tanti huius doctoris alienum. In libro tuo agglomeras quod catholici et quod manichaei dicunt.