Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_037_037
Not analysed yet
Iul. Et hoc est propter quod maxime, miserantes Ecclesiarum ruinas, ad virorum prudentia illustrium provocamus examen, ut non quid dicatur, sed quid consequenter dicatur appareat. Si enim sub tali concilio disceptaretur, tibi utique non liceret, aut quod negaveras inferre, aut quod affirmaveras denegare; in libro vero tuo, quem nulla pudoris censura castigat, et quod Catholici dicunt, et quod Manichaei, confidenter agglomeras, hac sola opinione contentus, si respondisse dicaris; quid autem habeat ponderis oratio tua, quid constantiae, cogitare etiam ineptum putas. Aug. Rogo, dic iam quomodo intellegendum sit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 41 ; quid adhuc calumniaris, conviciaris, tergiversaris? Si in concilio, cuius videris desiderare iudicium, sederent Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Ioannes Constantinopolitanus, ut alios taceam; numquid doctiores, prudentiores, veraciores iudices quaerere auderes? Ipsi contra dogmata vestra clamant, ipsi scriptis suis vestra scripta condemnant; quid quaeris amplius? Hoc iam in primo et secundo librorum meorum satis docui, quos contra tuos quattuor ego sex edidi; sed ecce adhuc te audire paratus sum; dic iam quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum . Profiteris te imbecillum esse.