Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_039_039
Not analysed yet
Iul. Ergo si Apostolus non arguit in illo propriam voluntatem, quam intellegit nec esse potuisse; pronuntiat utique, nec signum in eo criminis apparere, ea maxime iudicante iustitia, quae non imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere. Verum non hoc solum tribuisse conten tus, addis: Neque nuptias arguit Apostolus, in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, verum etiam benedictionem 46 . Quod per se solum aeque posset ad expugnandum peccatum naturale sufficere; quia, si scit Apostolus, ut scit, non esse nuptias arguendas, ad quarum conciliationem et ministerium et instrumentum pertinet a Deo instituta et benedicta sexuum cum voluptate commixtio; non potest de his diabolica germinare possessio, nec fructus earum reus est, apud eam maxime iustitiam, quae peccatum non imputat, nisi unde liberum est abstinere. Aug. Noli, obsecro, cum tali voluptate commixtionem coniugum in paradiso suspicari, qualem nunc facit libido, quae non ad nutum voluntatis exsurgit, quae mentes etiam sanctorum, cohibenda quidem, sed tamen importuna sollicitat. Absit ut a fidelibus et prudentibus talis voluptas paradisi, talis illa pax et felicitas cogitetur. Filii de vi seminum, non de vitiorum obscenitate nascuntur.