Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_040_040
Not analysed yet
Iul. Consideremus et tertium, quo benignitas tua in acquiescendi facilitate cernatur. Neque parentes, in quantum parentes sunt invicem licite atque legitime ad procreandos filios coniugati, Apostolus arguit 47 . Expende quid dixeris, non argui ab Apostolo parentes, in quantum parentes sunt. Ideo ergo eos, in quantum parentes sunt, non posse diabolo fructificare, nec de his aliquid, in quantum parentes sunt, ad diabolum pertinere pronuntiat; filii autem in tantum pertinent ad parentes, in quantum parentes sunt; igitur nec rei, nec sub regno diaboli, nec arguendi a diabolo comprobantur. Ut enim hoc quod diximus, re petitione clarescat: In tantum sexuum coniunctio suboli participat, in quantum qui coniuges sunt, fiunt parentes; si autem aliquid inter se voluerint agere petulantius, vel per illicitos adulteriorum aberrare concubitus, hoc ad filios non potest attinere, qui de vi seminum, non de vitiorum obscaenitate nascuntur. Aug. Iamne confiteris etiam inter coniuges esse posse petulantiam commixtionis? Ecce quod facit tua illa pulchra suscepta; hoc enim nisi cum ei ceditur non fit, quando ad petulantiam, quam tu quoque reprehendis, etiam coniuges liberorum procreandorum causa copulatos, nulla necessitate serendae prolis impellit; cuius tantus laudator esse voluisti, ut nemo credat quod etiam oppugnator esse audeas; quippe quam sic laudare non erubuisti, ut eam te liberet, nec puderet, etiam in paradisi beatitudine collocare. Ad nascentes pervehuntur semina, non flagitia.