Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_041_041
Not analysed yet
Iul. Igitur ad nascentes generantium, non flagitia, sed semina pervehuntur; vim autem seminum Deus instituit, et sicut confiteri cogeris, benedixit. Aug. Semina Deus instituit, sed qui possunt in natura vitiata bonum eius a malo eius ita discernere, ut neque putent naturam malum esse, neque vitium naturam esse, ipsi possunt discernere quid horum duorum ad Deum creare pertineat, quid sanare. Sed hoc vos non potestis, quamdiu Pelagiani, non Catholici estis. Dic iam, rogo, dic iam, quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum 48 . Peccata parentum ad filios pertinere non possunt.