Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_061_061
Not analysed yet
Iul. Verumtamen hic Apostolus si quid tale sensisset, per unam carnem, non per unum hominem peccatum intrasse dixisset. Per generationem vero substantia carnis soboli sola participat; quia non anima de anima, sed caro de carne trahitur; in nomine autem hominis, et animus proprie iudicatur et corpus, ac per hoc Apostolus unum hominem nominando, nec negotium fecunditatis ostendit, in quo nihil praeter substantiam carnis impertiri noverat; nec duos intellegi voluit, qui unum inculcavit, ut doceret imitatione transisse, non generatione peccatum. Aug. Quid est ergo: Iam non sunt duo, sed una caro 84 ,nisi: Non sunt duo homines, propter unam carnem? Cum et ipsa caro possit dici homo, a parte totum; sicut: Verbum caro factum est 85 ; quia homo factus est, de quo dictum est. Apostolus etiam quod ait: Exterior homo corrumpitur 86 ; puto quod carnem intellegi voluit. Propter quod recte loquimur, cum dicimus: Hominis sepulchrum; quamvis caro ibi sola sepulta sit. Nec erravit quae dixit: Tulerunt Dominum meum de monumento 87 ; quamvis sola caro ibi posita fuerit. Manente ergo de anima obscurissima quaestione, potuit dici: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 88 ; etiamsi ad propaginem sola caro pertineat. Haec itaque attende, et quam nihil dixeris vide. Exempla culpavit.