Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_062_062
Not analysed yet
Iul. Hic iam licet egerit partes suas veritas, tamen ut sit intentus lector, admoneo. Plurimum igitur in hoc conflictu de meo iure deposui, secutusque quo adversarii temeritas provocaverat, adeo sanae fidei scita defendi, ut etiamsi Magistri Gentium verba essent, quibus illum usum Traducianus putavit; liqueret tamen eum nihil de naturali sensisse peccato, qui nominando hominem, sed unum, non utique generationem criminis, sed exempla culpasset. Aug. Exemplum dedisti, sed vanitatis in te ipso, quia, si exemplum peccati a primo peccatore homine Apostolus poneret, id est, Adam; profecto exemplum iustitiae a primo homine iusto poneret, id est, Abel. Dixit Paulus mortem transisse, non peccatum.