Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_065_065
Not analysed yet
Iul. Impudenter igitur sub umbra eius nominis delitescis, cum nimis diversa contrariaque dicatis. Ille enim arguit opus hominum, tu opus Dei; ille studia delinquentium, tu innocentiam vitamque nascentium; ille voluntatem hominum, tu naturam. Aug. Superius ad omnia ista responsum est; unde iam te irridet qui meminit; qui vero non meminit, si illa relegerit, profecto ista tua vana cum irriserit, te dolebit. Mors aeterna intravit in mundum cum peccato.