Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_064_064
Not analysed yet
Iul. Quantum igitur inter te et Paulum distet, intende. Ille dicit: Per unum hominem 94 ,tu: Per duos, id est, per generationem. Ille pronuntiat, in primo homine et peccatum et mortem fuisse, ad posteros vero solam transisse mortem; tu contra asseris, et peccatum ad omnes et interitum cucurrisse. Aug. Iam responsum est: relegant qui volunt, quae supra diximus, ne superfluo eadem iterum iterumque repetamus. Impudenter sub umbra Pauli delitescis.