Latin
12.153 to 12.168
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.153-168
Unproofread scanNot analysed yet
Ipso namque unus Christus et Dei Filius semper natura, et hominis Filius qui ex tempore assumptus est gratia: nec sic assumptus est ut prius creatus post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Ac per hoc propter istam unitatem personæ in utraque natura intelligendam el Filius hominis dicitur descendisse de coelis, quamvis sit ex ea quæ in terra fuerat Virgine assumptus; et Filius Dei dicitur crucifixus et sepultus, quamvis hæc non in divinitate ipsa qua est Unigenitus Patri coaeternus, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Nam Filium hominis descendisse de coelo, ipsum dixisse sie legimus: Nemo ascendit in cælum, nisi qui de cælo descendit, Filius hominis, qui tat in cælo (Joan. III, 13). Unigenitum vero Filium Dei cru-' eifixum et sepultum, omnes etiam in Symbolo confitemur. Unde est et illud Apostoli: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloria crucifixissent (I Cor. II, 8). Hanc unitatem personae Christi Jesu Domini nosiri, sic ex natura utraque constantem, divina scili. cet atque humana, ut qu:libet earum vocabulum etiam alteri impertiat, et divina humanae, et humana divin:r, beatus ostendit Apostolus, ubi nos cum ad humilitatem misericordem per Christi exhortaretur exemplum: IIoc sentite, inquit, in vebis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; sed se ipsum exinami it, formam servi accipient, in similitudinem hominum factus, et habitu inventu, ut homo: humiliavit se ipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II. 5 8). Cum ergo Christi nomen ex eo illi sit quod scriptum est in prophetia, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ parti ipibus tuis (Psal. XLIV, 8); unde ad id quod homo factus est pertinet id quod formam servi accipiens habitu est inventus ut homo, qui utique habitus cæpit ex tempore: de ipso tamen codemque Christo dictum cst, Cum in forma Dei esset;